Philosophiae Naturalis Principia Mathematica PDF
EXCERPT Scholium. Hactenus voces minus notas, quo in sensu in sequentibus accipiendæ sunt, explicare visum est. Nam tempus, spatium, locum et motum ut omnibus notissima non definio. Dicam tamen quod vulgus quantitates hasce non aliter quam ex relatione ad sensibilia concipit. Et inde oriuntur præjudicia quædam, quibus tollendis convenit easdem in absolutas & relativas, veras & apparentes, Mathem...

Isaac Newton - Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

Isaac Newton

Google Play

Được xuất bản bởi
Euro Media

Ngôn ngữ
Khác
Định dạng
epub
Đã tải lên

Mô tả

EXCERPT
Scholium.
Hactenus voces minus notas, quo in sensu in sequentibus accipiendæ sunt, explicare visum est. Nam tempus, spatium, locum et motum ut omnibus notissima non definio. Dicam tamen quod vulgus quantitates hasce non aliter quam ex relatione ad sensibilia concipit. Et inde oriuntur præjudicia quædam, quibus tollendis convenit easdem in absolutas & relativas, veras & apparentes, Mathematicas et vulgares distingui.
I. Tempus absolutum verum & Mathematicum, in se & natura sua absq; relatione ad externum quodvis, æquabiliter fluit, alioq; nomine dicitur Duratio; relativum apparens & vulgare est sensibilis & externa quævis Durationis per motum mensura, (seu accurata seu inæquabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur; ut Hora, Dies, Mensis, Annus.

Bằng việc tiếp tục duyệt trang, bạn đồng ý với việc sử dụng cookie, Điều khoản Dịch vụ Chính sách về Quyền riêng tư của chúng tôi.